o.k. Hoof: here it is:
Lib. III. Epist. V.
C. Plinius Caecilius Macro suo S.
Pergratum est mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quaerasque qui sint. Fungar indicis partibus, atque etiam, quo sint ordine scripti, notum tibi faciam. Est enim haec quoque studiosis non injucunda cognitio. De jaculatione equestri, unus. Hunc, cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, a quo singulariter amatus, hoc memoriae amici, quasi debitum munus, exsolvit. Bellorum Germaniae viginti, quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella, collegit. Inchoavit cum in Germania militaret, somnio monitus. Adstitit enim ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit. Commendabat memoriam suam, orabatque, ut se ab injuria oblivionis adsereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. Dubii sermonis octo scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius, periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi, triginta unus. Naturae historiarum triginta septem, opus diffusum, eruditum, nec minus varium, quam ipsa natura. Miraris, quod tot volumina, multaque in iis tam scrupulosa, homo occupatus absolverit? Magis miraberis, si scieris illum aliquandiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagesimo: medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis, qua amicitia principum egisse. Sed erat aere ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare a Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa: hieme vero ab hora septima, vel cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, nonnumquam etiam inter ipsa studia instantis, et deferentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, jacebat in Sole: liber legebatur, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim umquam legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliqua ex parte prodesset. Post Solem plerumque frigida lavabatur. Deinde gustabat, dormiebatque minimum. Mox quasi alio die, studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. Memini quemdam ex amicis, cum lector quaedam pronuntiasset perperam, revocasse, et reperi coegisse, huic avunculum meum dixisse, Intellexeras nempe? cum ille annuisset, "Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdimus." Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme inter primam noctis, et tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores Urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur. Cum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum destringitur, tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere, quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cujus manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet. Qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo, cum ambularem: "Poteras, inquit, has horas non perdere". Perire enim omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impertiretur. Hac intentione tot ista volumina peregit, electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem, et minutissime scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse, potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendre hos commentarios Lartio Licinio CCCC. millibus nummum, et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principum fuisse? Rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis, nec legisse? Quid est enim, quod non aut illae occupationes impedire, aut haec instantia non possit efficere! Itaque soleo ridere, cum me quidam studiosum vocant, qui, si comparer illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica, partim amicorum officia destringunt? Quis ex istis qui tota vita literis assident, collatus illi, non quasi somno et inertiae deditus erubescat? Extendi epistolam, quamvis hoc solum, quod requirebas, scribere destinassem, quos scilicet libros reliquisset. Confido tamen haec quoque tibi non minus grata, quam ipsos libros, futura, quae te non tantum ad legendos eos, visum etiam ad simile aliquid elaborandum, possunt aemulationis stimulis excitare. Vale.
-------
Ich denke wir übersetzen nur die ersten 100-150 Wörter, viel Spass
@systemfeind: Den Text haben sie da leider nicht auf der Page